Liber Job*

Caput 20: Versus 12

Cum enim dulce fuerit.Ibid.In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandae locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret.Parcet illi et non.Malo quod diligit parcit, qui non hoc poenitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce.BEDA.Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam poenitet ut ab eo discedat.
(* Traductions européennes)